De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo
  2. possumus aequo animo nec Memmi clara propago
  3. talibus in rebus communi desse saluti.
  4. omnis enim per se divum natura necessest
  5. immortali aevo summa cum pace fruatur
  6. semota ab nostris rebus seiunctaque longe;
  7. nam privata dolore omni, privata periclis,
  8. ipsa suis pollens opibus, nihil indiga nostri,
  9. nec bene promeritis capitur nec tangitur ira.
  10. Quod super est, vacuas auris animumque sagacem
  11. semotum a curis adhibe veram ad rationem,
  12. ne mea dona tibi studio disposta fideli,
  13. intellecta prius quam sint, contempta relinquas.
  14. nam tibi de summa caeli ratione deumque
  15. disserere incipiam et rerum primordia pandam,
  16. unde omnis natura creet res, auctet alatque,
  17. quove eadem rursum natura perempta resolvat,
  18. quae nos materiem et genitalia corpora rebus
  19. reddunda in ratione vocare et semina rerum
  20. appellare suemus et haec eadem usurpare