Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

scriberem plura nisi ad te haec ipsa nimis multa essent. nos te tuumque exercitum exspectamus; sine quo, ut reliqua ex sententia succedant, vix satis liberi videmur fore. de tota re publica plura scribam et fortasse iam certiora iis litteris quas veteri nostro cogitabam dare.

Scr. Romae med. m. Quint. a. 711 (43).Cicero Bruto salutem

nullas adhuc a te litteras habebamus, ne famam quidem quae declararet te cognita senatus auctoritate in Italiam adducere exercitum; quod ut faceres idque maturares magno opere desiderabat res publica. ingravescit enim in dies intestinum malum, nec extemis hostibus magis quam

domesticis laboramus, qui erant omnino ab initio belli sed facilius frangebantur. erectior senatus erat non sententiis solum nostris sed etiam cohortationibus excitatus. erat in senatu satis vehemens et acer Pansa cum in ceteros huius generis tum maxime in socerum, cui consuli non animus ab initio, non fides ad extremum defuit.