Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

bellum ad Mutinam gerebatur, nihil ut in Caesare reprehenderes, non nulla in Hirtio. huius belli fortuna

  1. ut in secundis flu/xa, ut in adversi/s bona.
erat victrix res publica caesis Antoni copiis, ipso expulso. Bruti deinde ita multa peccata ut quodam modo victoria excideret e manibus. perterritos, inermis, saucios non sunt nostri duces persecuti, datumque Lepido tempus est in quo levitatem eius saepe perspectam maioribus in malis experiremur. sunt exercitus boni sed rudes Bruti et Planci, sunt fidelissima et maxima auxilia Gallorum;

sed Caesarem meis consiliis adhuc gubernatum, praeclara ipsum indole admirabilique constantia, improbissimis litteris quidam fallacibusque interpretibus ac nuntiis impulerunt in spem certissimam consulatus. quod simul atque sensi, neque ego illum absentem litteris monere destiti nec accusare praesentis eius necessarios qui eius cupiditati suffragari videbantur, nec in senatu sceleratissimorum consiliorum fontis aperire dubitavi. nec vero ulla in re memini aut senatum meliorem aut magistratus; numquam enim in honore extraordinario potentis hominis vel potentissimi potius (quando quidem potentia iam in vi posita est et armis) accidit ut nemo tribunus plebis, nemo alio magistratu, nemo privatus auctor exsisteret. sed in hac constantia atque virtute erat tamen sollicita civitas. inludimur enim, Brute, tum militum deliciis, tum imperatoris insolentia. tantum quisque se in re publica posse postulat quantum habet virium; non ratio, non modus, non

lex, non mos, non officium valet, non iudicium non existimatio civium, non posteritatis verecundia.