Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod si Antonius ab alio relictum regni instrumentum occasionem regnandi habuit, quonam animo fore putas si quis auctore non tyranno interfecto sed ipso senatu putet se imperia quaelibet concupiscere posse? qua re tum et facilitatem et providentiam laudabo tuam cum exploratum habere coepero Caesarem honoribus quos acceperit extraordinariis fore contentum. alienae igitur inquies culpae me reum subicies? prorsus alienae, si provideri potuit ne exsisteret! quod utinam inspectare possis timorem de illo meum!

his litteris scriptis consulem te factum audivimus. tum vero incipiam proponere mihi rem publicam iustam et iam suis nitentem viribus si istuc videro. filius valet et in Macedoniam cum equitatu praemissus est. Idibus Maiis ex castris.

Scr. Romae iii Non. Mai. a. 711 (43).Cicero Bruto salutem

A. d. V K. Maias cum de iis qui hostes iudicati sunt bello persequendis sententiae dicerentur, dixit Servilius etiam de Ventidio et ut Cassius persequeretur Dolabellam.

arbitrarere utile exque re publica esse, persequerere bello Dolabellam; si minus id commodo rei publicae facere posses sive non existimares ex re publica esse, ut in isdem locis exercitum contineres. nihil honorificentius potuit facere senatus quam ut tuum esset iudicium quid tibi maxime conducere rei publicae videretur. equidem sic sentio, si manum habet, si castra, si ubi consistat uspiam Dolabella, ad finem et ad dignitatem tuam pertinere eum persequi.