Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

qua in re, Cicero, vir optime atque fortissime mihique merito et meo nomine et rei publicae carissime, nimis credere videris spei tuae statimque, ut quisque aliquid recte fecerit, omnia dare ac permittere, quasi non liceat traduci ad mala consilia corruptum largitionibus animum. quae tua est humanitas, aequo animo te moneri patieris, praesertim de communi salute; facies tamen quod tibi visum fuerit; etiam ego, cum me docueris * *

Scr. ex castris Id. Mai. a. 711 (43).Brutus Ciceroni salutem

* * * nunc, Cicero, nunc agendum est ne frustra oppressum esse Antonium gavisi simus neu semper primi cuiusque mali excidendi causa sit ut aliud renascatur illo peius.

nihil iam neque opinantibus aut patientibus nobis adversi evenire potest in quo non cum omnium culpa tum praecipue tua futura sit, cuius tantam auctoritatem senatus ac populus Romanus non solum esse patitur sed etiam cupit quanta maxima in libera civitate unius esse potest; quam tu non solum bene sentiendo sed etiam prudenter tueri debes. prudentia porro, quae tibi superest, nulla abs te desideratur

nisi modus in tribuendis honoribus. Alia omnia sic adsunt ut eum quolibet antiquorum comparari possint tuae virtutes; unum hoc a grato animo liberalique profectum cautiorem ac moderatiorem liberalitatem desiderat. nihil enim senatus cuiquam dare debet quod male cogitantibus exemplo aut praesidio sit. itaque timeo de consulatu ne Caesar tuus altius se ascendisse putet decretis tuis quam inde, si consul factus sit, sit descensurus.