Letters to Brutus

Cicero

Cicero, Marcus Tullius, creator; Purser, Louis Claude, 1854-1932, editor

etsi daturus eram Messalae Corvino continuo litteras, tamen veterem nostrum ad te sine litteris meis venire nolui. maximo in discrimine res publica, Brute, versatur victoresque rursus decertare cogimur. id accidit M. Lepidi scelere et amentia. quo tempore cum multa propter eam curam quam pro re publica suscepi graviter ferrem, tum nihil tuli gravius quam me non posse matris tuae precibus cedere, non sororis; nam tibi, quod mihi plurimi est, facile me satis facturum arbitrabar. nullo enim modo poterat causa Lepidi distingui ab Antonio omniumque iudicio etiam durior erat quod, cum honoribus amplissimis a senatu esset Lepidus ornatus tum etiam paucis ante diebus praeclaras litteras ad senatum misisset, repente non solum recepit reliquias hostium sed bellum acerrime terra marique gerit; cuius exitus qui futurus sit incertum est. ita cum rogamur ut misericordiam liberis eius impertiamus, nihil adfertur quo minus summa supplicia, si (quod Iuppiter omen avertat!) pater puerorum vicerit, subeunda nobis sint.

nec vero me fugit quam sit acerbum parentum scelera filiorum poenis lui; sed hoc praeclare legibus comparatum est, ut caritas liberorum amiciores parentis rei publicae redderet. itaque Lepidus crudelis in liberos, non is qui Lepidum hostem iudicat. atque ille si armis positis de vi damnatus esset, quo in iudicio certe defensionem non haberet, eandem calamitatem subirent liberi bonis publicatis. quamquam quod tua mater et soror deprecatur pro pueris, id ipsum et multa alia crudeliora nobis omnibus Lepidus, Antonius

et reliqui hostes denuntiant. itaque maximam spem hoc tempore habemus in te atque exercitu tuo. Cum ad rei publicae summam tum ad gloriam et dignitatem tuam vehementer pertinet te, ut ante scripsi, in Italiam venire quam primum. eget enim vehementer cum viribus tuis tum etiam consilio res publica.

veterem pro eius erga te benevolentia singularique officio libenter ex tuis litteris complexus sum eumque cum tui tum rei publicae studiosissimum amantissimumque cognovi. Ciceronem meum propediem, ut spero, videbo. tecum enim illum et te in Italiam celeriter esse venturum confido.