Letters to Brutus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

de M. Lepido vereri me cogit reliquorum timor. qui si eripuerit se nobis, quod velim temere atque iniuriose de illo suspicati sint homines, oro atque obsecro te, Cicero, necessitudinem nostram tuamque in me benevolentiam obtestans, sororis meae liberos obliviscaris esse Lepidi filios meque iis in patris locum successisse existimes. hoc si a te impetro, nihil profecto dubitabis pro iis suscipere. aliter alii cum suis vivunt; nihil ego possum in sororis meae liberis facere quo possit expleri voluntas mea aut officium. quid vero aut mihi tribuere boni possunt, si modo digni sumus quibus aliquid tribuatur, aut ego matri ac sorori puerisque illis praestaturus sum, si nihil valuerit apud te reliquumque senatum contra patrem Lepidum Brutus avunculus?

scribere multa ad te neque possum prae sollicitudine ac stomacho neque debeo. nam si in tanta re tamque necessaria verbis mihi opus est ad te excitandum et confirmandum, nulla spes est facturum te

quod volo et quod oportet. qua re noli exspectare longas preces; intuere me ipsum qui hoc a te, vel a Cicerone, coniunctissimo homine, privatim vel a consulari tali viro remota necessitudine privata, debeo impetrare. quid sis facturus velim mihi quam primum rescribas. Kal. Quintilibus ex castris.

Scr. Romae v Id. Quint., a. 711 (43).Cicero Bruto salutem

breves litterae tuae—breves dico, immo nullae. tribusne versiculis his temporibus Brutus ad me? nihil scripsisses potius. et requiris meas! quis umquam ad te tuorum sine meis venit? quae autem epistula non pondus habuit? quae si ad te perlatae non sunt, ne domesticas quidem tuas perlatas arbitror. Ciceroni scribis te longiorem daturum epistulam. recte id quidem, sed haec quoque debuit esse plenior. ego autem, cum ad me de Ciceronis abs te discessu scripsisses, statim extrusi tabellarios litterasque ad Ciceronem ut, etiam si in Italiam venisset, ad te rediret; nihil enim mihi iucundius, nihil illi honestius. quamquam aliquotiens ei scripseram sacerdotum comitia mea summa contentione in alterum annum esse reiecta— quod ego cum Ciceronis causa elaboravi tum Domiti, Catonis, Lentuli, Bibulorum; quod ad te etiam scripseram—; sed videlicet, cum illam pusillam epistulam tuam ad me dabas, nondum erat tibi id notum.