Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

habes fere de omnibus rebus. unum illud addam : Cicero tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris, hominis, opinor, valde exercitati et boni. sed nostrum instituendi genus esse paulo eruditius et θετικώτερον non ignoras. qua re neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et delectari videtur. in quo quoniam ipsi quoque fuimus, patiamur illum ire nostris itineribus ; eodem enim perventurum esse confidimus. sed tamen, si nobiscum eum rus aliquo eduxerimus, in hanc nostram rationem consuetudinemque inducemus. Magna enim nobis a te proposita merces est, quam certe nostra culpa numquam minus adsequemur. quibus in locis et qua spe hiematurus sis ad me quam diligentissime scribas velim.

Scr. Romae a. d. ix K. Nov. a. 700 (54).MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

Gabinius absolutus est. omnino nihil accusatore Lentulo subscriptoribusque eius infantius, nihil illo consilio sordidius. sed tamen nisi incredibilis contentio, preces Pompei, dictaturae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non respondisset, qui tamen illo accusatore illoque consilio sententiis condemnatus sit xxxii cum lxx tulissent est omnino tam gravi fama hoc iudicium ut videatur reliquis iudiciis periturus et maxime de pecuniis repetundis. sed vides nullam esse rem publicam, nullum senatum, nulla iudicia, nullam in ullo nostrum dignitatem. quid plura de iudicibus? duo praetorii sederunt, Domitius Calvinus (is aperte absolvit ut omnes viderent) et Cato (is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit). aiunt non nulli ut Sallustius me oportuisse accusare.

his ego iudicibus committerem? quid essem, si me agente esset elapsus? sed me alia moverunt non putasset sibi Pompeius de illius salute sed de sua dignitate mecum esse certamen ; in urbem introisset ; ad inimicitias res venisset ; cum Aesernino Samnite Pacideianus comparatus viderer ; auriculam fortasse mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe redisset in gratiam. ego vero meum consilium, si praesertim tu non improbas, vehementer adprobo. ille cum a me singularibus meis studiis ornatus esset cumque ego illi nihil deberem, ille mihi omnia, tamen in re publica me a se dissentientem non tulit (nihil dicam gravius) et minus potens eo tempore quid in me florentem posset ostendit ; nunc cum ego ne curem quidem multum posse, res publica certe nihil possit, unus ille omnia possit, cum illo ipso contenderem? sic enim faciendum fuisset. non existimo, te putare id mihi suscipiendum fuisse.

'alterutrum,' inquit idem Sallustius, 'defendisses idque Pompeio contendenti dedisses; etenim vehementer orabat.' Lepidum is amicum Sallustium, qui mihi aut inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam! ego vero hac mediocritate delector, ac mihi illud iucundum est quod, cum testimonium secundum fidem et religionem gravissime dixissem, reus dixit, si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque me quicquam interrogavit.

de versibus quos tibi a me scribi vis, deest mihi quidem opera, quae non modo tempus sed etiam animum vacuum ab omni cura desiderat ; sed abest etiam ἐνθουσιασμόσ, non enim sumus omnino sine cura venientis anni, etsi sumus sine timore. simul et illud (sine ulla me hercule ironia loquor): tibi istius generis in scribendo priores partis tribuo quam mihi.

de bibliotheca tua Graeca supplenda, libris commutandis, Latinis comparandis valde velim ista confici, praesertim cum ad meum quoque usum spectent. sed ego mihi ipsi ista per quem agam non habeo ; neque enim venalia sunt quae quidem placeant, et confici nisi per hominem et peritum et diligentem non possunt. Chrysippo tamen imperabo et cum Tyrannione loquar. de fisco quid egerit Scipio quaeram ; quod videbitur rectum esse curabo. de Ascanione tu vero quod voles facies ; me nihil interpono. de suburbano quod non properas laudo ; ut habeas hortor.

haec scripsi a. d. viiii K. Novembr., quo die ludi committebantur, in Tusculanum proficiscens ducensque mecum Ciceronem meum in ludum discendi, non lusionis, ea re non longius quom vellem, quod Pomptino ad triumphum a. d. iii Nonas Novembr. volebam adesse. etenim erit nescio quid negotioli ; nam Cato et Servilius praetores prohibituros se minantur nec quid possint scio (ille enim et Appium consulem secum habebit et praetores et tribunos pl.), sed minantur tamen in primisque Ἄρη πνέων Q. Scaevola. cura, mi suavissime et carissime frater, ut valeas.