Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quod quaeris quid de illis libris egerim quos cum essem in Cumano scribere institui, non cessavi neque cesso, sed saepe iam scribendi totum consilium rationemque mutavi. nam iam duobus factis libris, in quibus novendialibus iis feriis quae fuerunt Tuditano et Aquilio consulibus sermo est a me institutus Africani paulo ante mortem et Laeli, Phili, Manili, P. Rutili, Q. Tuberonis et Laeli generorum, Fanni et Scaevolae, sermo autem in novem et dies et libros distributus de optimo statu civitatis et de optimo cive (sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis adferebat), ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo maiore auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer de re publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus sed consularis et is qui in maximis versatus in re publica rebus essem ; quae tam antiquis hominibus attribuerem, ea visum iri ficta esse ; oratorum sermonem in illis nostris libris, quod esset de ratione dicendi, belle a me removisse, ad eos tamen rettulisse quos ipse vidissem ; Aristotelem denique quae de re publica et praestanti viro scribat ipsum loqui.

commovit me, et eo magis quod maximos motus nostrae civitatis attingere non poteram, quod erant inferiores quam illorum aetas qui loquebantur. ego autem id ipsum tum eram secutus, ne in nostra tempora incurrens offenderem quempiam. nunc et id vitabo et loquar ipse tecum et tamen illa quae institueram ad te, si Romam venero, mittam. puto enim te existimaturum a me illos libros non sine aliquo meo stomacho esse relictos.

Caesaris amore quem ad me perscripsit unice delector ; promissis iis quae ostendit non valde pendeo. nec sitio honores nec desidero gloriam magisque eius voluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto ; vivo tamen in ea ambitione et labore, quasi id quod non postulo exspectem.

quod me de versibus faciendis rogas, incredibile est, mi frater, quam egeam tempore, nec sane satis commoveor animo ad ea quae vis canenda. † ΑΜΠΩΕΙΣ † vero ad ea quae ipse ego ne cogitando quidem consequor, tu qui omnis isto eloquendi et exprimendi genere superasti a me petis? facerem tamen ut possem sed, quod te minime fugit, opus est ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi tempora eripiunt. abduco me equidem ab omni rei publicae cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi quod me hercule in primis te celatum volebam. angor, mi suavissime frater, angor nullam esse rem publicam, nulla iudicia, nostrumque hoc tempus aetatis quod in illa auctoritate senatoria florere debebat aut forensi labore iactari aut domesticis litteris sustentari, illud vero quod a puero adamaram,

Πολλὸν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων,
totum occidisse, inimicos a me partim non oppugnatos, partim etiam esse defensos, meum non modo animum sed ne odium quidem esse liberum, unumque ex omnibus Caesarem esse inventum qui me tantum quantum ego vellem amaret, aut etiam, sic ut alii putant, hunc unum esse qui vellet. quorum tamen nihil est eius modi ut ego me non multa consolatione cotidie leniam ; sed illa erit consolatio maxima si una erimus. nunc ad illa vel gravissimum accedit desiderium tui.

Gabinium si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, concidissem. qui illum oderunt (ii sunt toti ordines), propter quem oderunt, me ipsum odisse coepissent. tenui me, ut puto, egregie, tantum ut facerem quantum omnes viderent; et in omni summa, ut mones, valde me ad otium pacemque converto. de libris Tyrannio est cessator.

Chrysippo dicam ; sed res operosa est et hominis perdiligentis. Sentio ipse qui in summo studio nihil adsequor. de Latinis vero is quo me vertam nescio ; ita mendose et scribuntur et veneunt. sed tamen, quod fieri poterit, non neglegam. †crebrius† ut ante ad te scripsi, Romae est, et qui omnia †adiurat, debere tibi valde renuntiant†. ab aerario puto confectum esse dum absum.

quattuor tragoedias sedecim diebus absolvisse cum scribas, tu quicquam ab alio mutuaris? et πάθοσ quaeris, cum Electram et Troilum scripseris? cessator esse noli et illud 'γνῶθι σεαυτόν' noli putare ad adrogantiam minuendam solum esse dictum verum etiam ut bona nostra norimus ; sed et istas et Erigonam mihi velim mittas. habes ad duas epistulas proximas.