Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

Theopompo satis faciemus. de Caesare fugerat me ad te scribere ; video enim quas tu litteras exspectaris. sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse ut ne illud quidem sciat meam fuisse aliquam epis stulam. sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat ad quae rescripsit his verbis : de Cicerone te video quiddam scripsisse quod ego non intellexi ; quantum autem coniectura consequebar, id erat eius modi ut magis optandum quam sperandum putarem.'

itaque postea misi ad Caesarem eodem illo exemplo litteras. iocum autem illius de sua egestate ne sis aspernatus. ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate. amor autem eius erga nos perfertur omnium nuntiis singularis. Litterae quidem ad id quod exspectas fere cum tuo reditu iungentur. reliqua singulorum dierum scribemus ad te, si modo tabellarios tu praebebis. quamquam eius modi frigus impendebat ut summum periculum esset ne Appio suae aedes urerentur.

Scr. Romae a. d. xvi K. Martias a. 700 (54).MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM.

risi 'nivem atram' teque hilari animo esse et prompto ad iocandum valde me iuvat. de Pompeio adsentior tibi vel tu potius mihi. nam, ut scis, iam pridem istum canto Caesarem. mihi crede, in sinu est neque ego discingor. cognosce nunc Idus Decimus erat Caelio dies.