Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepissem. nam pridie Idus, cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus ut populi convicio coactus sit nos dimittere.

de Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per pom ponium blanditur Appius ; videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum Eumque lusi iocose satis neque solum illud extorsi oppidulum quod erat positum in Euphrati Zeugmate sed praeterea togam sum eius praetextam quam erat adeptus Caesare consule magno hominum risu cavillatus.

'quod vult,' inquam, 'renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo ; vos autem homines nobiles, qui Bostrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?' genus vides et locum iocandi. multa dixi in ignobilem regem quibus totus est explosus. quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur ; nihil est enim facilius quam reliqua discutere. sed non faciam ut illum offendam

  1. ne imploret fidem
  2. Iovis Ho/spitalis, Gra/ios omnis co/nvocet,
per quos mecum in gratiam rediit.