Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

scio fuisse et honestius moriendi tempus et utilius ; sed non hoc solum, multa alia praetermisi, quae si queri velim praeterita, nihil agam nisi ut augeam dolorem tuum , indicem stultitiam meam. illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut firma spes postulabit in tam misera tamque turpi vita commorari, ut qui modo fratre fuerim, liberis, cons iuge, copiis, genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac iam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim.

qua re quid ad me scripsisti de permutatione ? , quasi vero nunc me non tuae facultates sustineant, qua in re ipsa video miser et sentio quid sceleris admiserim, cum de visceribus tuis et fili tui satis facturus sis quibus debes, ego acceptam ex aerario pecuniam tuo nomine frustra dissiparim. sed tamen et M. Antonio, quantum tu scripseras, et Caepioni tantundem solutum est ; mihi ad id quod cogito hoc quod habeo satis est Sive enim restituimur sive desperamur, nihil amplius opus est. tu si forte quid erit molestiae, te ad Crassum et ad Calidium conferas censeo. quantum Hortensio credendum sit nescio.

me summa simulatione amoris summaque adsiduitate cotidiana sceleratissime insidiosissimeque tractavit adiuncto Q. Arno ; quorum ego consiliis, promissis, praeceptis destitutus in hanc calamitatem incidi sed haec occultabis, ne quid obsint ; illud caveto (et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium) ne ille versus, qui in te erat conlatus cum aedilitatem petebas de lege Aurelia, falso testimonio confirmetur. nihil enim tam timeo quam ne, cum intellegant homines quantum misericordiae nobis tuae preces et tua salus adlatura sit, oppugnent te vehementius.

Messalam tui studiosum esse arbitror ; Pompeium etiam simulatorem puto. sed haec utinam ne experiare! quod precarer deos nisi meas preces audire desissent. verum tamen precor ut his infinitis nostris malis contenti sint ; in quibus non modo tamen nullius inest peccati infamia sed omnis dolor est quod optime factis poena maxima est constituta.

filiam meam et tuam Ciceronemque nostrum quid ego, mi frater tibi commendem? quin illud maereo quod tibi non minorem dolorem illorum orbitas adferet quam mihi. sed te incolumi orbi non erunt. reliqua, ita mihi salus aliqua detur potestasque in patria moriendi, ut me lacrimae non sinunt scribere etiam Terentiam velim tueare mihique de omnibus rebus rescribas ; sis fortis quoad rei natura patiatur. Idibus Iuniis Thessalonicae