Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

amabo te, mi frater, ne, si uno meo facto et tu et omnes mei corruistis, improbitati et sceleri meo potius quam imprudentiae miseraeque adsignes. nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi, a quibus nefas putaram esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar. intimus, proximus, familiarissimus quisque aut sibi pertimuit aut mihi invidit.

ita mihi nihil misero praeter fidem amicorum cautum meum consilium defuit. quod si te satis innocentia tua et misericordia hominum vindicat hoc tempore a molestia, perspicis profecto ecquaenam nobis spes salutis relinquatur. nam me Pomponius et Sestius et Piso noster adhuc Thessalonicae retinuerunt, cum longius dis cedere propter nescio quos motus vetarent. verum ego magis exitum illorum litteris quam spe certa exspectabam ; nam quid sperem potentissimo inimico, dominatione obtrectatorum, infidelibus amicis plurimis invidis?

de novis autem tribunis pl. est ille quidem in me officiosissimus Sestius et, spero, Curius, Milo, Fadius, Fabricius, sed valde adversante Clodio, qui etiam privatus eadem manu poterit contiones concitare ; deinde etiam intercessor parabitur.

haec mihi proficiscenti non proponebantur sed saepe triduo, summa cum gloria dicebar esse rediturus 'quid tu igitur? , inquies. quid? multa convenerunt quae mentem exturbarent meam, subita defectio Pompei, alienatio consulum, etiam praetorum, timor publicanorum, arma. lacrimae meorum me ad mortem ire prohibuerunt ; quod certe et ad honestatem et ad effugiendos intolerabilis dolores fuit aptissimum. sed de hoc scripsi ad te in ea epistula quam Phaethonti dedi. nunc tu, quoniam in tantum luctum laboremque detrusus es quantum nemo umquam, si levare potest communem casum misericordia hominum scilicet incredibile quiddam adsequeris ; sin plane occidimus, me miserum! ego omnibus meis exitio fuero quibus ante dedecori non eram.

sed tu, ut ante ad te scripsi, perspice rem et pertempta et ad me, ut tempora nostra non ut amor tuus fert, vere perscribe. ego vitam quoad putabo tua interesse aut ad spem servandam esse retinebo. tu nobis amicissimum Sestium cognosces ; credo tua causa velle Lentulum, qui erit consul. quamquam sunt facta verbis difficiliora tu et quid opus sit et quid sit videbis. omnino si tuam solitudinem communemque calamitatem nemo despexerit, aut per te aliquid confici aut nullo modo poterit ; sin te quoque inimici vexare coeperint, ne cessaris ; non enim gladiis tecum sed litibus agetur. verum haec absint velim. te oro ut ad me de omnibus rebus rescribas et in me animi aut potius consili minus putes esse quam antea, amoris vero et offici non minus.