Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

sed haec a principio tibi praecipiens quantum profecerim non ignoro ; nunc tamen decedens, id quod mihi iam facere videris, relinque, quaeso, quam iucundissimam memoriam tui. successorem habes perblandum ; cetera valde illius adventu tua requirentur. in litteris mittendis, ut saepe ad te scripsi, nimium te exorabilem praebuisti. tolle omnis, si potes, iniquas, tolle inusitatas, tolle contrarias. Statius mihi narravit scriptas ad te solere adferri, ab se legi, et si iniquae sint fieri te certiorem ; ante quam vero ipse ad te venisset, nullum delectum litterarum fuisse ; ex eo esse volumina selectarum epistularum quae reprehendi solerent.

hoc de genere nihil te nunc quidem moneo (sero est enim) ac scire potes multa me varie diligenterque monuisse ; illud tamen quod Theopompo mandavi cum essem admonitus ab ipso, vide per homines amantis tui, quod est facile, ut haec genera tollantur epistularum primum iniquarum, deinde contrariarum, tum absurde et inusitate scriptarum, postremo in aliquem contumeliosarum. atque ego haec tam esse quam audio non puto, et si sunt occupationibus tuis minus animadversa nunc perspice et purga. legi epistulam, quam ipse scripsisse Sulla nomenclator dictus est, non probandam, legi non nullas iracundas.

sed tempore ipso de epistulis. nam cum hanc paginam tenerem L. Flavius, praetor designatus, ad me venit, homo mihi valde familiaris. is mihi te ad procuratores suos litteras misisse, quae mihi visae sunt iniquissimae, ne quid de bonis, quae L. Octavi Nasonis fuissent cui L. Flavius heres est, deminuerent, ante quam C. Fundanio pecuniam solvissent, itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis, quae Octavi fuissent, deminui paterentur, prius quam Fundanio debitum solutum esset. haec mihi veri similia non videnr0 tur ; sunt enim a prudentia tua remotissima. ne deminuat heres? quid, si infitiatur? quid, si omnino non debet? quid? praetor solet iudicare deberi? quid? ego Fundanio non cupio, non amicus sum, non misericordia moveor? nemo magis ; sed via iuris eius modi est quibusdam in rebus ut nihil sit loci gratiae. atque ita mihi dicebat Flavius scriptum in ea epistula quam tuam esse dicebat, te aut quasi amicis tuis gratias acturum aut quasi inimicis incommoda laturum.