Letters to his brother Quintus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.

quid multa? ferebat graviter et vehementer mecum querebatur orabatque ut ad te quam diligentissime scriberem. quod facio et te prorsus vehementer etiam atque etiam rogo ut te procuratoribus Flavi remittas de deminuendo et Apollonidensibus ne quid praescribas, quod contra Flavium sit, amplius. et Flavi causa et scilicet Pompei facies omnia. nolo medius fidius ex tua iniuria in illum tibi liberalem me videri, sed et te oro ut tu ipse auctoritatem et monumentum aliquod decreti aut litterarum tuarum relinquas quod sit ad Flavi rem et ad causam accommodatum ; fert enim graviter homo et mei observantissimus et sui iuris dignitatisque retinens se apud te neque amicitia nec iure valuisse ; et, ut opinor, Flavi aliquando rem et Pompeius et Caesar tibi commendarunt et ipse ad te scripserat Flavius et ego certe. qua re, si ulla res est quam tibi me petente faciendam putes, haec ea sit. si me amas, cura, elabora, perfice ut Flavius et tibi et mihi quam maximas gratias agat. hoc te ita rogo ut maiore studio rogare non possim.

quod ad me de Hermia scribis mihi me hercule valde molestum fuit. Litteras ad te parum fraterne scripseram ; quas oratione Diodoti, Luculli liberti, commotus, de pactione statim quod audieram, iracundius scripseram et revocare cupiebam. huic tu epistulae non fraterne scriptae fraterne debes ignoscere.

de Censorino, Antonio, cassus, Scaevola te ab iis diligi , ut scribis, vehementer gaudeo. cetera fuerunt in eadem epistula graviora quam vellem, 'ὀρθὰν τὰν ναῦν,' et 'ἅπαξ θανεῖν.' maiora ista erunt ; meae obiurgationes fuerunt amoris plenissimae † quae sunt non nulla, sed tamen mediocria et parva potius. ego te numquam ulla in re dignum minima reprehensione putassem, cum te sanctissime gereres, nisi inimicos multos haberemus. quae ad te aliqua cum monitione aut obiurgatione scripsi, scripsi propter diligentiam cautionis meae, in qua et maneo et manebo et idem ut facias non desistam rogare.