Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quid quae tecum? numquam essem sine cura, si quid iracundius contumeliosius aut neglegentius, quae fert vita hominum. quid si quid filius puer et puer bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat teque id censere moleste ferebat. at nunc
Coelius non dico equidemquod egerit—, sed tamen multo minus laboro. adde illud. Pompeius, eo robore vir, iis radicibus, Q. Cassium sine sorte delegit, Caesar Antonium; ego sorte datum offenderem, ut etiam inquireret in eum quem reliquissem? hoc melius, et huius rei plura exempla, senectuti quidem nostrae profecto aptius. at te apud eum, di boni, quanta in gratia posui! eique legi litteras non tuas sed librari tui. amicorum litterae me ad triumphum vocant, rem a nobis, ut ego arbitror, propter hanc παλιγγενεσίαν nostram non neglegendam. qua re tu quoque, mi Attice, incipe id cupere quo nos minus inepti videamur.
Quintus filius pie sane, me quidem certe multum hortante, sed currentem animum patris sui sorori tuae reconciliavit. eum valde tuae litterae excitarunt. quid quaeris? confido rem ut volumus esse. bis ad te antea scripsi de re mea familiari, si modo tibi redditae litterae sunt, Graece ἐν αἰνιγμοῖσ. scilicet nihil est movendum; sed tamen ἀφελῶσ percontando de nominibus Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid †aut† proficies
ego Laodiceae quaestorem Mescinium exspectare iussi, ut confectas rationes lege Iulia apud duas civitates possem relinquere. Rhodum volo puerorum causa, inde quam primum Athenas, etsi etesiae valde reflant; sed plane
volo his magistratibus quorum voluntatem in supplicatione sum expertus. tu tamen mitte mihi, quaeso, obviam litteras numquid putes rei publicae nomine tardandum esse nobis. Tiro ad te dedisset litteras, nisi eum graviter aegrum Issi reliquissem. sed nuntiant melius esse. ego tamen angor; nihil enim illo adulescente castius, nihil diligentius.cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, Batonius e navi recta ad me venit domum Ephesi et epistulam tuam reddidit pridie Kal. Octobris. laetatus sum felicitate navigationis tuae, opportunitate Piliae, etiam hercule sermone eiusdem de coniugio Tulliae meae.
Batonius autem meros terrores ad me attulit Caesarianos, cum Lepta etiam plura locutus est, spero falsa, sed certe horribilia, exercitum nullo modo dimissurum, cum illo praetores designatos, Cassium tribunum pl., Lentulum consulem facere, Pompeio in animo esse urbem relinquere.
sed heus tu! numquid moleste fers de illo qui se solet anteferre patruo sororis tuae fili? at a quibus victus! sed ad rem.
nos etesiae vehementissime tardarunt; detraxit xx ipsos dies etiam aphractus Rhodiorum. Kal. Octobr. Epheso conscendentes hanc epistulam dedimus L. Tarquitio simul e portu egredienti sed expeditius naviganti. nos Rhodiorum aphractis ceterisque longis navibus tranquillitates aucupaturi eramus; ita tamen properabamus ut non posset magis.
de raudusculo Puteolano gratum. nunc velim dispicias
res Romanas, videas quid nobis de triumpho cogitandum putes ad quem amici me vocant. ego nisi Bibulus qui, dum unus hostis in Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, adniteretur de triumpho, aequo animo essem. nunc vero αἰσχρὸν. sed explora rem totam, ut quo die congressi erimus consilium capere possimus. sat multa, qui et properarem et ei litteras darem qui aut mecum aut paulo ante venturus esset. Cicero tibi plurimam salutem dicit. tu dices utriusque nostrum verbis et Piliae tuae et filiae.in Piraeea cum exissem pridie Idus Octobr., accepi ab Acasto servo meo statim tuas litteras. quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem eius, ut aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quia solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te Romam venisse a. d. xii Kal. Oct. cum febri. percussus vehementer nec magis quam debui, statim quaero ex Acasto. ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis audisse ut nihil esset incommode. id videbatur approbare quod erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed te amavi tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses. qua re de hoc satis. spero enim, quae tua prudentia et temperantia est, et hercule, ut me iubet Acastus, confido te iam ut volumus valere.