Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Tarsum venimus Nonis Iuniis. ibi me multa moverunt, magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui praeesset. nihil minus probari poterat quam quaestor Mescinius. nam de Coelio nihil audiebamus. rectissimum videbatur fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea. o rem totam odiosam! sed haec fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet.
tu quando Romam salvus ut spero venisti, videbis, ut soles, omnia quae intelleges nostra interesse, imprimis de Tullia mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Terentiam cum tu in Graecia esses; deinde de honore nostro. quod enim tu afuisti, vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis. illud praeterea μυστικώτερον ad te scribam, tu sagacius a odorabere. τῆσ δάμαρτόσ μου ὁ ἀπελεύθεροσ (οἶσθα ὃν) ἔδοξέ μοι πρώην, ἐξ ὧν ἀλογευόμενος παρεφθέγγετο, πεφυρακέναι τὰσ ψήφουσ ἐκ τῆσ ὠνῆσ τῶν ὑπαρχόντων τῶν τοῦ † νοήσῃς. † εἷσ δήπου. non queo tantum
quantum vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae volent obviae. haec festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliae et puellae Caeciliae bellissimae salutem dices.nunc quidem profecto Romae es. quo te, si ita est, salvum venisse gaudeo; unde quidem quam diu afuisti, magis a me abesse videbare quam si domi esses; minus enim mihi meae notae res erant, minus etiam publicae. qua re velim, etsi ut spero te haec legente aliquantum iam viae processero, tamen obvias mihi litteras quam argutissimas de omnibus rebus crebro mittas, imprimis de quo scripsi ad te antea. τῆσ ξυναόρου τῆσ ἐμῆσ οὑξελεύθεροσ ἔδοξέ. hoc tu indaga, ut soles, et hoc magis.
ἐξ ἄστεωσ ἑπταλόφου στείχων παρέδωκεν μνῶν κδ, μη, o)fei/lhma tw=| *kami/llw|, e(auto/n te o)fei/lonta mna=s κδ e)k tw=n *krotwniatikw=n kai\ e)k tw=n *xerronhsitikw=n μη kai\ mna=s klhronomh=sai χμ, κμ. tou/twn de\ mhde\ o)bolo\n dieuluth=sqai, pa/ntwn o)feilhqe/ntwn tou= deute/rou mhno\s th=| noumhni/a|. to\n de\ a)peleu/qeron au)tou=, o)/nta o(mw/numon tw=| *ko/nwnos patri/, mhde\n o(losxerw=s pefrontike/nai. tau=ta ou)=n prw=ton me\n i(/na pa/nta sw/|zhtai, deu/teron de\ i(/na mhde\ tw=n to/kwn o)ligwrh/sh|s tw=n a)po\ th=s proekkeime/nhs h(me/ras. o(/sas au)to\n h)ne/gkamen sfo/dra de/doika: kai\ ga\r parh=n pro\s h(ma=s kataskeyo/menos kai/ ti sxedo\n e)lpi/sas: a)pognou\s d' a)lo/gws a)pe/sth e)peipw/n
εἴκω: αἰσχρόν τοι δηρόν τε μένειν—, meque obiurgavit vetere proverbio τὰ μὲν—. reliqua vide et quantum fieri potest perspice.
nos etsi annuum tempus prope iam emeritum habebamus (dies enim xxxiii erant reliqui), sollicitudine provinciae tamen vel maxime urgebamur. cum enim arderet Syria bello et Bibulus in tanto maerore suo maximam curam belli sustineret ad meque legati eius quaestor et amici eius litteras mitterent ut subsidio venirem, etsi exercitum infirmum habebam, auxilia sane bona sed ea Galatarum, Pisidarum, Lyciorum (haec enim sunt nostra robora), tamen esse officium meum putavi exercitum habere quam proxime hostem quoad mihi praeesse provinciae per senatus consultum liceret. sed quo ego maxime delectabar, Bibulus molestus mihi non erat, de omnibus rebus scribebat ad me potius. et mihi decessionis dies λεληθότωσ obrepebat. qui cum advenerit, ἄλλο πρόβλημα quem praeficiam, nisi Caldus quaestor venerit; de quo adhuc nihil certi habebamus.
cupiebam me hercule longiorem epistulam facere, sed nec erat res de qua scriberem nec iocari prae cura poteram. valebis igitur et puellae salutem Atticulae dices nostraeque Piliae.
ego dum in provincia omnibus rebus Appium orno, subito sum factus accusatoris eius socer.
id quideminquis
di approbent!ita velim teque ita cupere certo scio. sed crede mihi, nihil minus putaram ego qui de Ti. Nerone qui mecum egerat certos homines ad mulieres miseram, qui Romam venerunt factis sponsalibus. sed hoc spero melius; mulieres quidem valde intellego delectari obsequio et comitate adulescentis. cetera noli ἐξακανθίζειν.
sed heus tu! πυροὺσ εἰσ δῆμον Athenis? placet hoc tibi? etsi non impediebant mei certe libri. non enim ista largitio fuit in civis sed in hospites liberalitas. me tamen de Academiae προπύλῳ iubes cogitare, cum iam Appius de Eleusine non cogitet? de Hortensio te certo scio dolere; equidem excrucior; decreram enim cum eo valde familiariter vivere.
nos provinciae praefecimus Coelium.
pueruminquies
et fortasse fatuum et non gravem et non continentem!adsentior; fieri non potuit aliter. nam quas multo ante tuas acceperam litteras in quibus ἐπέχειν te scripseras quid esset mihi faciendum de relinquendo, eae me pungebant; videbam enim quae tibi essent ἐποχῆσ causae, et erant eaedem mihi. puero tradere? fratri autem? illud non utile nobis. nam praeter fratrem nemo erat quem sine contumelia quaestori, nobili praesertim, anteferrem. tamen, dum impendere Parthi videbantur, statueram fratrem relinquere aut etiam rei publicae causa contra senatus consultum ipse remanere. qui postea quam incredibili felicitate discesserunt sublata dubitatio est. videbam sermones,
hui, fratrem reliquit! num est hoc non plus annum obtinere provinciam? quid quod senatus eos voluit praeesse provinciis qui non praefuissent? at hic triennium!ergo haec ad populum.