Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Cicerones nostri sunt apud Deiotarum sed, si opus erit, deducentur Rhodum. tu si es Romae, ut soles, diligentissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem tabellarium, ut et tu quid nos agamus et nos quid tu agas quidque acturus sis scire possimus. ego tui Bruti rem sic ago ut suam ipse non ageret. sed iam exhibeo pupillum neque defendo; sunt enim negotia et lenta et inania. faciam tamen satis tibi quidem cui difficilius est quam ipsi; sed certe satis faciam utrique.
obsignaram iam epistulam eam, quam puto te modo perlegisse scriptam mea manu in qua omnia continentur, cum subito Apellae tabellarius a. d. xi Kal. Octobris septimo quadragesimo die Roma celeriter (hui tam longe!) mihi tuas litteras reddidit. ex quibus non dubito quin tu Pompeium exspectaris dum Arimino rediret et iam in Epirum profectus sis, magisque vereor, ut scribis, ne in Epiro sollicitus sis non minus quam nos hic sumus. de Atiliano nomine scripsi ad Philotimum ne appellaret
Messallam.itineris nostri famam ad te pervenisse laetor magisque laetabor si reliqua cognoris. filiolam tuam tibi †iam Romae† iucundam esse gaudeo, eamque quam numquam vidi tamen et amo et amabilem esse certo scio. etiam atque etiam vale.