Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quam vellem Romae esses, si forte non es! nihil enim certi habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a. d. xiiii Kal. Sextil. datas, in quibus scriptum esset te in Epirum iturum circiter Kal. Sextil. sed sive Romae es sive in Epiro, Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro, Orodis regis Parthorum filio, cum cunctis fere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria; Cassius in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra; hostis in Cyrrhestica quae Syriae pars proxima est provinciae meae. his de rebus scripsi ad senatum, quas litteras, si Romae es, videbis putesne reddendas et multa, immo omnia, quorum κεφάλαιον ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis. nobis enim hac infirmitate exercitus inopia sociorum, praesertim fidelium, certissimum subsidium est hiems. ea si venerit nec illi ante in meam provinciam transierint, unum vereor ne senatus propter urbanarum rerum metum Pompeium nolit dimittere. quod si alium ad ver mittit, non laboro, nobis modo temporis ne quid prorogetur.
haec igitur, si es Romae; sin abes aut etiam si ades, haec negotia sic se habent. stamus animis et, quia consiliis, ut videmur, bonis utimur, speramus etiam manu. tuto consedimus copioso a frumento, Ciliciam prope conspiciente, expedito ad mutandum loco, parvo exercitu sed, ut spero, ad benevolentiam erga nos consentiente. quem nos Deiotari adventu cum suis omnibus copiis duplicaturi eramus. sociis multo fidelioribus utimur quam quisquam usus est; quibus incredibilis videtur nostra et mansuetudo et abstinentia. dilectus habetur civium Romanorum;
frumentum ex agris in loca tuta comportatur. si fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus.qua re bono animo es. video enim te et, quasi coram adsis, ita cerno συμπάθειαν amoris tui. sed te rogo, si ullo pacto fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal. Ianuarias manserit, ut Romae sis mense Ianuario. profecto nihil accipiam iniuriae, si tu aderis. amicos consules habemus, nostrum tribunum pl. Furnium. verum tua est opus adsiduitate, prudentia, gratia. tempus est necessarium. sed turpe est me pluribus verbis agere tecum.