Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane refrixerat et eo magis nunc totus iacet quod iam intellegebamus enuntiationem illam Memmi valde Caesari displicere. Messalla noster et eius Domitius competitor liberalis in populo valde fuit. nihil gratius. certi erant consules. at senatus decrevit ut tacitum iudicium ante comitia fieret ab iis consiliis quae erant ex omnibus sortita in singulos candidatos. magnus timor candidatorum. sed quidam iudices, in his Opimius, Veiento, Rantius, tribunos pl. appellarunt, ne iniussu populi iudicarent. res cedit; comitia dilata ex senatus consulto dum lex de tacito iudicio ferretur. venit legi dies. Terentius intercessit. consules qui illud levi bracchio egissent rem ad senatum detulerunt. hic

Abdera non tacente me. dices
tamen tu non quiescis?
ignosce, vix possum. verum tamen quid tam ridiculum? senatus decreverat ne prius comitia haberentur quam lex lata esset; si qui intercessisset, res integra referretur. coepta ferri leviter, intercessum non invitis, res ad senatum. de ea re ita censuerunt comitia primo quoque tempore haberi esse e re publica.

Scaurus qui erat paucis diebus illis absolutus, cum ego †patrem† eius ornatissime defendissem, obnuntiationibus per Scaevolam interpositis singulis diebus usque ad pr. Kal. Octobr., quo ego haec die scripsi, sublatis populo tributim domi suae satis fecerat. sed tamen etsi uberior liberalitas huius, gratior esse videbatur eorum qui occuparant. cuperem vultum videre tuum cum haec legeres; nam profecto spem habes nullam haec negotia multarum nundinarum fore. sed senatus hodie fuerat futurus, id est Kal. Octobribus; iam enim luciscit. ibi loquetur praeter Antium et Favonium libere nemo; nam Cato aegrotat. de me nihil timueris, sed tamen promitto nihil.