Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

puto te existimare me nunc oblitum consuetudinis et instituti mei rarius ad te scribere quam solebam; sed quoniam loca et itinera tua nihil habere certi video, neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras. neque enim eae sunt epistulae nostrae quae si perlatae non sint nihil ea res nos

offensura sit; quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere committamus, †lepidum quo excidat†.

consules flagrant infamia quod C. Memmius candidatus pactionem in senatu recitavit quam ipse et suus competitor Domitius cum consulibus fecisset uti ambo HS quadragena consulibus darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent qui se adfuisse dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset, et duo consularis qui se dicerent in ornandis provinciis consularibus scribendo adfuisse, cum omnino ne senatus quidem fuisset. haec pactio non verbis sed nominibus et perscriptionibus multorum tabulis cum esse facta diceretur, prolata a Memmio est nominibus inductis auctore Pompeio. hic Appius erat idem. nihil sane iacturae. corruerat alter et plane inquam iacebat.