Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc Romanas res accipe. A. d. iiii Nonas Quintilis Sufenas et Cato absoluti, Procilius condemnatus. ex quo intellectum est τρισαρειοπαγίτασ ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, debemus patrem familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde; nam absolverunt xxii, condemnarunt xxviii. Publius sane diserto epilogo

criminans me mentis iudicum commoverat. Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet. nos verbum nullum; verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi offenderem.

his rebus actis Reatini me ad sua Τέμπη duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in Nar defluit; ex quo est illa siccata et umida tamen modice Rosia. vixi cum Axio, qui etiam me ad Septem Aquas duxit.