Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse; numquam enim tu sine iustissima causa tam longe a tot tuis et hominibus et rebus carissimis et suavissimis abesse voluisses. sed humanitatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas declarabit. sed vereor ne lepore suo detineat diutius praetor Clodius et homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus Graecis litteris Pituanius. sed si vis homo esse, recipe te ad nos ad quod tempus confirmasti. cum illis tamen cum salvi venerint Romae vivere licebit. avere te scribis accipere aliquid a me litterarum.

dedi ac multis quidem de rebus ἡμερολεγδὸν perscripta omnia; sed ut conicio, quoniam mihi non videris in Epiro diu fuisse, redditas tibi non arbitror. genus autem mearum ad te quidem litterarum eius modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo exploratum sit tibi eum redditurum.