Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quod tibi superioribus litteris promiseram, fore ut opus exstaret huius peregrinationis, nihil iam magno opere confirmo; sic enim sum complexus otium ut ab eo divelli non queam. itaque aut libris me delecto, quorum habeo Anti festivam copiam, aut fluctus numero (nam ad lacertas captandas tempestates non sunt idoneae); a scribendo prorsus abhorret animus. etenim γεωγραφικὰ quae constitueram magnum opus est. ita valde Eratosthenes, quem mihi proposueram, a Serapione et ab Hipparcho reprehenditur. quid censes si Tyrannio accesserit? et hercule sunt res difficiles ad explicandum et ὁμοειδεῖσ nec tam possunt ἀνθηρογραφεῖσθαι quam videbantur et, quod caput est, mihi quaevis satis iusta causa cessandi est qui etiam dubitem an hic Anti considam et hoc tempus omne consumam, ubi quidem ego mallem duumvirum quam Romae fuisse.
tu vero sapientior Buthroti domum parasti. sed, mihi crede, proxima est illi municipio haec Antiatium civitas. esse locum tam prope Romam ubi multi sint qui Vatinium numquam viderint, ubi nemo sit praeter me qui quemquam ex viginti viris vivum et salvum velit, ubi me interpellet nemo, diligant omnes! hic, hic nimirum πολιτευτέον; nam istic non solum non licet sed etiam taedet. itaque ἀνέκδοτα quae tibi uni legamus Theopompio genere aut etiam asperiore multo pangentur. neque aliud iam quicquam πολιτεύομαι nisi odisse improbos et id ipsum nullo cum stomacho sed potius cum aliqua scribendi voluptate. sed ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti fratris negotio. vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro Pompeiano iaceamus. praeterea de muro
statue quid faciendum sit. aliud quid? etiam. quando te proficisci istinc putes fac ut sciam.