Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo, Pompeius et Crassus an, ut mihi scribitur, cum Gabinio Servius Sulpicius, et num quae novae leges et num quid novi omnino, et quoniam Nepos proficiscitur, cuinam auguratus deferatur; quo quidem uno ego ab istis capi possum. vide levitatem meam. sed quid ego haec quae cupio deponere et toto animo atque omni cura φιλοσοφεῖν? sic inquam in animo est; vellem ab initio, nunc vero, quoniam quae putavi esse praeclara expertus sum quam essent inania, cum omnibus Musis rationem habere cogito.
tu tamen de Curtio ad me rescribe certius, et nunc quis in eius locum paretur, et quid de P. Clodio fiat, et omnia, quem ad modum polliceris, ἐπὶ σχολῆσ scribe, et quo die Roma te exiturum putes velim ad me scribas, ut certiorem te faciam quibus in locis futurus sim, epistulamque statim des de iis rebus de quibus ad te scripsi. valde enim exspecto tuas litteras.