Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Bibulus hominum admiratione et benevolentia in caelo est; edicta eius et contiones describunt et legunt. novo quodam genere in summam
gloriam venit. populare nunc nihil tam est quam odium popularium. haec quo sint eruptura timeo; sed si dispicere quid coepero scribam ad te apertius. tu si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus facito ut sis si inclamaro ut accurras; sed do operam et dabo ne sit necesse. quod scripseram †et† Furio scripturum, nihil necesse est tuum nomen mutare; me faciam Laelium et te Atticum neque utar meo chirographo neque signo, si modo erunt eius modi litterae quas in alienum incidere nolim.Diodotus mortuus est; reliquit nobis HS fortasse †centiens†. comitia Bibulus cum Archilochio edicto in ante diem xv Kal. Novembr. distulit. a Vibio libros accepi. poeta ineptus et tamen scit nihil, sed est non inutilis. describo et remitto.
de re publica quid ego tibi subtiliter? tota periit atque hoc est miserior quam reliquisti, quod tum videbatur eius modi dominatio civitatem oppressisse quae iucunda esset multitudini, bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc repente tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus. nam iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti qui Catoni irati omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti videbantur venenis ut posse videremur sine dolore interire; nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint.
equidem sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conversum ut vix sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus; et fuisset ita, si homines transitum tempestatis exspectare
potuissent. sed cum diu occulte suspirassent, postea iam gemere, ad extremum vero loqui omnes et clamare coeperunt.