Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
honestior declinatio haec periculi; sed ego hoc non repudio. quid ergo est? pugnare malo. nihil tamen certi. iterum dico
utinam adesses!sed tamen si erit necesse, arcessemus. quid aliud? quid? hoc opinor. certi sumus perisse omnia; quid enim ἀκκιζόμεθα tam diu? sed haec scripsi properans et me hercule timide. posthac ad te aut, si perfidelem habebo cui dem, scribam plane omnia aut, si obscure scribam, tu tamen intelleges. in iis epistulis me Laelium, te Furium faciam; cetera erunt ἐν αἰνιγμοῖσ. hic Caecilium colimus et observamus diligenter. edicta Bibuli audio ad te missa. iis ardet dolore et ira noster Pompeius.
Anicato, ut te velle intellexeram, nullo loco defui. Numestium ex litteris tuis studiose scriptis libenter in amicitiam recepi. Caecilium quibus rebus possum tueor diligenter. Varro satis facit nobis. Pompeius amat nos carosque habet.
credis?inquies. credo; prorsus mihi persuadet; sed quia volgo pragmatici homines omnibus historiis, praeceptis, versibus denique cavere iubent et vetant credere, alterum facio ut caveam, alterum ut non credam facere non possum.
Clodius adhuc mihi denuntiat periculum. Pompeius adfirmat non esse periculum, adiurat; addit etiam se prius occisum iri ab eo quam me violatum iri. tractatur res. simul et quid erit certi, scribam ad te. si erit pugnandum, arcessam ad societatem laboris; si quies dabitur, ab Amalthea te non commovebo.
de re publica breviter ad te scribam; iam enim charta ipsa ne nos prodat pertimesco. itaque posthac, si erunt mihi plura ad te scribenda, ἀλληγορίαισ obscurabo. nunc quidem novo quodam morbo civitas moritur, ut, cum omnes ea quae sunt acta improbent, querantur, doleant, varietas nulla in re sit, aperteque loquantur et iam, clare gemant, tamen medicina nulla adferatur. neque enim resisti sine internecione posse arbitramur nec videmus qui finis cedendi praeter exitium futurus sit.