Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

binae uno die mihi litterae ab Octaviano, nunc quidem ut Romam statim veniam; velle se rem agere per senatum. cui ego non posse senatum ante K. Ianuar., quod quidem ita credo. ille autem addit

consilio tuo.
quid multa? ille urget, ego autem σκήπτομαι. non confido aetati, ignoro quo animo. nil sine Pansa tuo volo. vereor ne valeat Antonius nec a mari discedere libet et metuo ne quae ἀριστεία me absente. Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non. si firmas copias habet, Brutum habere potest, et rem gerit palam. centuriat Capuae, dinumerat. iam iamque video bellum. ad haec rescribe. tabellarium meum Kalend. Roma profectum sine tuis litteris miror.

Scr. in Sinuessano vi Id. Nov. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

vii Id. veni ad me in Sinuessanum. eodem die vulgo loquebantur Antonium mansurum esse Casilini. itaque mutavi consilium; statueram enim recta Appia Romam. facile me ille esset adsecutus. aiunt enim eum Caesariana uti celeritate. verti igitur me a Menturnis Arpinum versus. constitueram ut v Idus aut Aquini manerem aut in Arcano.