Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc

curam; magna enim res est. tria sunt autem, maneamne Arpini an propius accedam an veniam Romam. quod censueris faciam. sed quam primum. avide exspecto tuas litteras. vi Idus mane e Sinuessano.

Scr. in Puteolano Non. Nov. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram pridie. igitur prius ad superiorem. nostrum opus tibi probari laetor; ex quo ἄνθη ipsa posuisti. quae mihi florentiora sunt visa tuo iudicio; cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam. de Sicca ita est ut scribis; ab asta ea aegre me tenui. itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut Septimiae, tantum ut sciant

παῖδεσ παίδων
sine φαλλῷ Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse. atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat! sed illo tempore opus est quod fuit illis iiiviris. moriar nisi facete! tu vero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes.
εἷσ ἐμοὶ μύριοι.
Caleni interventum et Calvenae cavebis.