Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
avide tuum consilium exspecto. timeo ne absim cum adesse me sit honestius; temere venire non audeo. de Antoni itineribus nescio quid aliter audio atque ut ad te scribebam. omnia igitur velim explices et ad me certa mittas.
de reliquo quid tibi ego dicam? ardeo studio historiae (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio) quae quidem nec institui nec effici potest sine tua ope. coram igitur hoc quidem conferemus. in praesentia mihi velim scribas quibus consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. fuerit. videor mihi audisse P. Africano L. Mummio censoribus. id igitur quaero. tu mihi de iis rebus quae novantur omnia certa, clara. iii Idus ex Arpinati.
nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis essem, cotidie aliquid novi de Octaviano, multa etiam falsa de Antonio. ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam iii Idus a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris atque id contra Brutum fore. sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias. o Sesti tabellarium hominem nequam! postridie Puteolis Romae se dixit fore. quod me mones ut pedetemptim, adsentior; etsi aliter cogitabam. nec me Philippus aut Marcellus movet. alia enim eorum ratio est et, si non est, tamen videtur. sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. ero libentius; nihil enim ignorabo. an hic, cum Antonius venerit?
sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci καθῆκον, nos
officium.id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? nonne dicimus
consulum officium, senatus officium, imperatoris officium? praeclare convenit; aut da melius. male narras de Nepotis filio. valde me hercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Athenodorum nihil est quod hortere. misit enim satis bellum ὑπόμνημα. gravedini, quaeso, omni ratione subveni. avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto.