Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

o casum mirificum! v Idus cum ante lucem de Sinuessano surrexissem venissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est Menturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obviam mihi fit tabellarius, qui me offendit

δολιχὸν πλόον ὁρμαίνοντα.
at ego statim
cedo
inquam
si quid ab Attico.
nondum legere poteramus; nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat. cum autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior mihi legi coepta est. illa omnium quidem elegantissima. ne sim salvus si aliter scribo ac sentio. nihil legi humanius. itaque veniam quo vocas, modo adiutore te. sed nihil tam ἀπροσδιόνυσον mihi primo videbatur quam ad eas litteras quibus ego a te consilium petieram te mihi ista rescribere.

ecce tibi altera qua hortaris

παρ' ἠνεμόεντα Μίμαντα,
Appiam scilicet
ἐπ' ἀριστέρ' ἔχοντα.
itaque eo die mansi Aquini. longulum sane iter et via mala. inde postridie mane proficiscens has litteras dedi.

* * * et quidem, ut a me dimitterem invitissimus fecerunt Erotis litterae. rem tibi Tiro narrabit. tu quid faciendum sit videbis. praeterea possimne propius accedere (malo enim esse in Tusculano aut uspiam in suburbano) an etiam longius discedendum putes crebro ad me velim scribas. erit autem cotidie cui des.

quod praeterea consulis, quid tibi censeam faciundum difficile est cum absim. verum tamen si pares aeque inter se, quiescendum, sin, latius manabit et quidem ad nos; deinde communiter.