Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram pridie. igitur prius ad superiorem. nostrum opus tibi probari laetor; ex quo ἄνθη ipsa posuisti. quae mihi florentiora sunt visa tuo iudicio; cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam. de Sicca ita est ut scribis; ab asta ea aegre me tenui. itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut Septimiae, tantum ut sciant

παῖδεσ παίδων
sine φαλλῷ Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse. atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur ut etiam in Siccae domum introeat! sed illo tempore opus est quod fuit illis iiiviris. moriar nisi facete! tu vero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes.
εἷσ ἐμοὶ μύριοι.
Caleni interventum et Calvenae cavebis.

quod vereris ne ἀδόλεσχοσ mihi tu, quis minus? cui, ut Aristophani Archilochi iambus, sic epistula tua longissima quaeque optima videtur. quod me admones, tu vero etiam si reprenderes, non modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe cum in reprensione sit prudentia cum

εὐμενείᾳ. ita libenter ea corrigam quae a te animadversa sunt,
eodem iure quo Rubriana
potius quam
quo Scipionis,
et de laudibus Dolabellae deruam cumulum. ac tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, εἰρωναία, quod eum ter contra civis in acie. illud etiam malo
indignissimum est hunc vivere
quam
quid indignius?