Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

vii Id. veni ad me in Sinuessanum. eodem die vulgo loquebantur Antonium mansurum esse Casilini. itaque mutavi consilium; statueram enim recta Appia Romam. facile me ille esset adsecutus. aiunt enim eum Caesariana uti celeritate. verti igitur me a Menturnis Arpinum versus. constitueram ut v Idus aut Aquini manerem aut in Arcano.

nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc

curam; magna enim res est. tria sunt autem, maneamne Arpini an propius accedam an veniam Romam. quod censueris faciam. sed quam primum. avide exspecto tuas litteras. vi Idus mane e Sinuessano.