Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

ego itinera sic composueram ut Nonis Quintilibus Puteolis essem; valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam cautissime navigem.

M. Aelium cura liberabis; me paucos pedes in extremo fundo et eos quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros. id

me iam iam nolle neque mihi aquam esse tanti. sed ut mihi dicebas, quam lenissime, potius ut cura liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur. item de illo Tulliano capite libere cum Cascellio loquere. parva res est, sed tu bene attendisti. nimis callide agebatur. ego autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua malitia adfuisset, animo iniquo tulissem. itaque, ut ut erit, rem impediri malo. octavam partem †tuli luminarum medium ad strane memineris cui Caerellia† videris mancipio dare ad eam summam quae sub praecone fuit maxima. id opinor esse C_C_C_L_X_X_X_.

novi si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum putes, scribas ad me quam saepissime velim, Varroni, quem ad modum tibi mandavi, memineris excusare tarditatem litterarum mearum. mundus iste cum M. Ennio quid egerit de testamento (curiosus sum enim) facias me velim certiorem. ex Arpinati vi Non.