Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu incumbe, quaeso, in eam curam. magna res est. an probas, si ad Kal. Ian. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut si nihil offensionis sit. †et tu etiam scire quo die Olympia cum mysteria scilicet. ut tu scires†, casus consilium nostri itineris iudicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. ego hinc volo pr. Kal.

Scr. in Arpinati vi Non. Quint. a. 710 (44).CICERO ATTICO salutem

de Quinti negotio video a te omnia facta. ille tamen dolet dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem infirmet filio. inaudivi L. Pisonem velle exire legatum ψευδεγγράφῳ

senatus consulto. velim scire quid sit. tabellarius ille quem tibi dixeram me ad Brutum esse missurum in Anagninum ad me venit ea nocte quae proxima ante Kal. fuit litterasque ad me attulit; in quibus unum alienum summa sua prudentia, idem illud, ut spectem ludos suos. rescripsi scilicet primum me iam profectum, ut non integrum sit; deinde ἀτοπώτατον esse me qui Romam omnino post haec arma non accesserim neque id tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis subito ad ludos venire. tali enim tempore ludos facere illi honestum est cui necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic ne honestum. quidem est. equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare. sed de ludis hactenus.

reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non nullos interdum iacit igniculos virilis. quod quale tibi videretur ut posses interpretari, misi ad te exemplum epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e Tusculano esse delatas.