Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Asturam veni viii Kal. vesperi. vitandi enim caloris causa Lanuvi tris horas acquieveram. tu velim, si grave non erit, efficias ne ante Nonas mihi illuc veniendum sit (id potes per Egnatium Maximum), illud in primis, cum Publilio me absente conficias. de quo quae fama sit scribes.
id populus curat scilicet!non me hercule arbitror; etenim haec decantata erat fabula. sed complere paginam volui. quid plura? ipse enim adsum, nisi quid tu prorogas. scripsi enim ad te de hortis.
Scr. in Tusculano iii Id. Quint. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem
o rem indignam! gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit et ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit. hac de re igitur exspecto litteras tuas. Varroni scribis te, simul ac venerit.