Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et quidem id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non scinderem paenulam. memini enim tuum

et multi erant nosque imparati.
quid refert? paulo post C. Capito cum T. Carrinate. horum ego vix attigi paenulam. tamen remanserunt ceciditque belle. sed casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio Tiberim duci secundum montis Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem campum Vaticanum fieri quasi Martium campum.
quid ais?
inquam;
at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos.
cave facias
inquit;
nam ista lex perferetur; vult enim Caesar.
audire me facile passus sum, fieri autem moleste fero. sed tu quid ais? quamquam quid quaero? nosti diligentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. non concedit Camillo. facies me igitur certiorem de Idibus. ista enim me res adducebat. eo adiunxeram ceteras quas consequi tamen biduo aut triduo post facile potero.

te tamen in via confici minime volo; quin etiam Dionysio ignosco. de Bruto quod scribis, feci ut ei liberum esset, quod ad me attineret. scripsi enim ad eum heri Idibus eius opera mihi nihil opus esse.