Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

commodum ad te miseram Demean quom Eros ad me venit. sed in eius epistula nihil erat novi nisi auctionem

biduum. ab ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano; quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. a te colendus est; istae autem κολακεῖαι?at non longe absunt a scelere. te, ut spero, perendie.

mi, sicunde potes, erues qui decem legati Mummio fuerint. Polybius non nominat. ego memini Albinum consularem et Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio Tuditanum. sed in Libonis annali xiiii annis post praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius. non sane quadrat. volo aliquem Olympiae aut ubi visum πολιτικὸν σύλλογον more Dicaearchi familiaris tui.

Scr. in Tusculano v K. Iun. a. 709 (45).CICERO ATTICO salutem

v Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas ex quibus aut hodie aut cras te exspectare deberem. sed, ut opinor, idem ego qui exspecto tuum adventum morabor te. non enim puto tam expeditum Faberianum negotium futurum, etiam si est futurum ut non habeat aliquid morae.