Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de hortis ex tuis litteris cognovi et ex Chrysippo. in villa cuius insulsitatem bene noram video nihil aut pauca mutata; balnearia tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna

effici posse. tecta igitur ambulatiuncula addenda est; quam ut tantam faciamus quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris constabit isto loco. ad id autem quod volumus ἀφίδρυμα nihil aptius videtur quam lucus quem ego noram; sed celebritatem nullam tum habebat, nunc audio maximam. nihil est quod ego malim. in hoc τὸν τῦφόν μου πρὸσ θεῶν τροποφόρησον. reliquum est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere quanti; Othonem vincas volo. nec tamen insaniturum illum puto; nosse enim mihi hominem videor. ita male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi ille emptor non esse videatur. quid enim? pateretur? sed quid argumentor?

si Faberianum explicas, emamus vel magno; si minus, ne parvo quidem possumus. Clodiam igitur. a qua ipsa ob eam causam sperare videor, quod et multo minoris sunt et Dolabellae nomen tam expeditum videtur ut etiam repraesentatione confidam. de hortis satis. cras aut te aut causam; quam quidem puto futuram Faberianam. sed si poteris. Ciceronis epistulam tibi remisi.

o te ferreum qui illius periculis non moveris! me quoque accusat. eam tibi epistulam †misissem†. nam illam alteram de rebus gestis eodem exemplo puto. in Cumanum hodie misi tabellarium. ei dedi tuas ad Vestorium quas Pharnaci dederas.