Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi; breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem cogitationis initium tu mihi attulisti. locutus sum cum eo liberalissime; quod ex ipso velim, si modo tibi erit commodum, sciscitere. sed quid differo? exposui te ad me detulisse et quid vellet et quid requireret. velle Hispaniam, requirere liberalitatem. de liberalitate dixi, quantum Publilius, quantum flamen Lentulus filio. de Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem. non satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria? deinde fore ut angeretur cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur. vellem
magis liberalitate uti mea quam sua libertate. sed tamen permisi; tibi enim intellexeram non nimis displicere. ego etiam atque etiam cogitabo teque ut idem facias rogo. magna res est; simplex est manere, illud anceps. verum videbimus.de Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit. sin ille tardius, ego tamen triduum, et, quod praeterii, Dolabella etiam mecum.
de Cicerone multis res placet. comes est idoneus. sed de prima pensione ante videamus. adest enim dies et ille currit. scribe, quaeso, quid referat Celer egisse Caesarem cum candidatis, utrum ipse in fenicularium an in Martium campum cogitet. et scire sane velim numquid necesse sit comitiis esse Romae. nam et Piliae satis faciendum est et utique Atticae.