Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
de Caelio vide, quaeso, ne quae lacuna sit in auro. ego ista non novi. sed certe in collubo est detrimenti satis. huc aurum si accedit—sed quid loquor? tu videbis. habes Hegesiae genus, quod Varro laudat.
venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me? at ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? quo modo hoc ergo lues? uno scilicet si mihi librum miseris; quod ut facias etiam atque etiam rogo. etsi me non magis liber ipse delectabit quam tua admiratio delectavit. amo enim πάντα φιληδείμονα teque istam tam tenuem θεωρίαν tam valde admiratum esse gaudeo. etsi tua quidem sunt eius modi omnia. scire enim vis; quo uno animus alitur. sed, quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad τέλοσ? sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem
fortasse aliquo negotio. et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus. sed ad prima redeo. librum, si me amas, mitte. tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te.ut etiam Oratorem legas? macte virtute! mihi quidem gratum est et erit gratius si non modo in tuis libris sed etiam in aliorum per librarios tuos
- Chremés, tantumne ab ré tua est otí tibi,
Aristophanemreposueris pro
Eupoli.
Caesar autem mihi inridere visus est
quaesoillud tuum, quod erat et εὐπινὲσ et urbanum. ita porro te sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut volumus.