Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
nihil erat quod scriberem. scire tamen volebam ubi esses; si abes aut afuturus es, quando rediturus esses. facies igitur certiorem. et quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, postridie Idus Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut Romae. utrum sim facturus eo ipso die scies.
scis quam sit φιλαίτιον συμφορά, minime in te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus non iure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti. omnis tuas consolationes unam hanc in rem velim conferas. si quaeris quid optem, primum Scapulae, deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus aget
iniuste, Cusini et Treboni. puto tertium esse dominum, Rebilum fuisse certo scio. sin autem tibi Tusculanum placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar. hoc quidem utique perficies, si me levari vis, quem iam etiam gravius accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo. sed tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis, una.Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi πρόπλασμα videtur eius vituperationis quam Caesar scripsit de Catone, facies me quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem. redeo ad fanum. nisi hac aestate absolutum erit quam vides integram restare, scelere me liberatum non putabo.