Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a. d. vi Idus vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere. ego tamen ad te fere cotidie mittam; malo enim frustra quam te non habere cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. itaque accepi vi Idus litteras tuas inanis. quid enim habebas quod scriberes? mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, ut nihil aliud, scire me novi te nihil habere. scripsisti tamen nescio quid de Clodia. ubi ergo ea est aut quando ventura? placet mihi res sic ut secundum

Othonem nihil magis. sed neque hanc vendituram puto

(delectatur enim et copiosa est), et illud alterum quam sit difficile te non fugit. sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus.

ego me hinc postridie id. exiturum puto sed aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum. cum certum sciero, scribam ad te.