Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati. mihi crede, una me causa movet in qua scio me τετυφῶσθαι. sed, ut facis, obsequere huic errori meo. nam quod scribis
ἐγγήραμα,actum iam de isto est; alia magis quaero.
Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum A. Silio, tamen se scribit x Kal. esse venturum. tuis occupationibus
ignosco eaeque mihi sunt notae. de voluntate tua ut simul simus vel studio potius et cupiditate non dubito.de Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis vellem illum mecum habere. sed mihi solitudo et recessus provincia est. quod quia facile ferebat Sicca, eo magis illum desidero. praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, mollitiam, consuetudinem victus. cur ergo illi molestus esse velim, cum mihi ille iucundus esse non possit? voluntas tamen eius mihi grata est. unam rem ad me scripsisti; de qua decrevi nihil tibi rescribere. spero enim me a te impetrasse ut privares me ista molestia. Piliae et Atticae salutem.