Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

de Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod negas te nosse, ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero. sequor celebritatem. sed si perficitur de hortis Sili, hoc est si perficis (est enim totum positum in te), nihil est scilicet quod de Cottae cogitemus.

de Cicerone ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tempore. nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis. ex Aledio quod scribas si quid inveneris scribes. et ego ex tuis animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus: eadem cotidie quae iam

iamque ipsa contrita sunt. tamen facere non possum quin cotidie ad te mittam ut tuas accipiam.

de Bruto tamen, si quid habebis. sciri enim iam puto ubi Pansam exspectet. si, ut consuetudo est, in prima provincia, circiter Kal. adfuturus videtur. vellem tardius; valde enim urbem fugio multas ob causas. itaque id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum parem; quod quidem video facile esse. sed habemus satis temporis ad cogitandum. Piliae, Atticae salutem.