Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad te admonendum. quod velim
mihi ignoscas, cuicuimodi est. etenim habeo non nullos ex iis quos nunc lectito auctores qui dicant fieri id oportere quod saepe tecum egi et quod a te approbari volo, de fano illo dico, de quo tantum quantum me amas velim cogites. equidem neque de genere dubito (placet enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam. velim igitur cogites. ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et Graecorum et Latinorum. quae res forsitan sit refricatura vulnus meum. sed iam quasi voto quodam et promisso me teneri puto, longumque illud tempus cum non ero magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi tamen nimium longum videtur. habeo enim nihil temptatis rebus omnibus in quo acquiescam. nam dum illud tractabam de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam dolores meos; nunc omnia respuo nec quicquam habeo tolerabilius quam solitudinem; quam, quod eram veritus, non obturbavit Philippus. nam ut heri me salutavit, statim Romam profectus est.epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te. curabis cum tua perferendam. eius tamen misi ad te exemplum ut, si minus placeret, ne mitteres.
domestica quod ais ordine administrari scribes quae sint ea. quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur. nam Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto. de sorte mea Sulpicio confido et Egnatio scilicet. de Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis?
tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. est enim longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam.
sed omnia ut voles. ego enim quicquid feceris id cum recte tum etiam mea causa factum putabo.