Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
quod scribis a Iunio te appellatum, omnino Cornificius locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse et pro patre anne pro filio. neque eo minus, ut scribis, procuratores Cornifici et Appuleium praediatorem videbis.
quod me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia; sed me mihi non defuisse tu testis es. nihil enim de maerore minuendo scriptum ab ullo est quod ego non domi tuae legerim. sed omnem consolationem vincit dolor. quin etiam feci quod profecto ante me nemo ut ipse me per litteras consolarer. quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. adfirmo tibi nullam consolationem esse talem. totos dies scribo, non quo proficiam quid sed tantisper impedior non equidem satis (vis enim urget),—sed relaxor tamen ad omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum idque faciens
interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse nisi faciam. solitudo aliquid adiuvat, sed multo plus proficeret, si tu tamen interesses. quae mihi una causa est hinc discedendi; nam pro malis recte habebat. quamquam id ipsum doleo. non enim iam in me idem esse poteris. perierunt illa quae amabas.de Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. prudenter scriptae, sed nihil quod me adiuvarent. quod ad te scripsit id vellem, ut ipse adesset. certe aliquid, quoniam me tam valde amat, adiuvaret. quod si quid scies, scribas ad me velim, maxime autem Pansa quando. de Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi veta. satis est me maerere pro omnibus.
apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis. in hac solitudine careo omnium conloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi amicius solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus. Bruto ut suades, rescribam. eas litteras cras habebis. cum erit cui des, dabis.