Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
ego cum accepissem tuas litteras Nonis Aprilibus quas Cephalio attulerat, essemque Menturnis postridie mansurus et inde protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid certius adferretur, occultiore in loco essemus agerenturque nihilo minus quae sine nobis agi possunt. λαλαγεῦσα iam adest et animus ardet, neque est quicquam,
quo et qua.sed haec nostra erit cura et peritorum. tu tamen quod poteris, ut adhuc fecisti, nos consiliis iuvabis. res sunt inexplicabiles. fortunae sunt committenda omnia. sine spe conamur ulla. melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profectum; de quo ad me Tullia mea scripsit. sed et tempus alienum est, et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, spectaculo esse nollem; cui te meo nomine inimicum esse nolo.
cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reliqua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut negotio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, ut igitur haec scirem dedita opera has ad te litteras misi. feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. ego in Arcano opperior dum ista cognosco.
A. d. vii Idus alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie dederam mea manu longiorem. visum te aiunt in regia, nec reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fugerim. sed exspecto tuas litteras neque iam sane video quid exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me velim scribas.