Letters to Atticus
Cicero, Marcus Tullius
Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.
iii Nonas cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras tuas et paulum respiravi, quod post has ruinas mihi non acciderat. per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari. Sexto enim nostro quod scribis probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem. qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis Decembribus, cum ego
Sexte, quidnam ergo?
, inquit ille
- μὴ μάν
eius igitur mihi vivit auctoritas et simillimus eius filius eodem est apud me pondere quo fuit ille. quem salvere velim iubeas plurimum.
- ἀσπουδί γε καὶ ἀκλειῶς,
- ἀλλὰ μέγα ῤέξασ τι καὶ ἐσσομένοισι πυθέσθαι.
tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum; senatum enim non puto), tamen suspensum animum meum detines, sed eo
minus quod non dubito quid nobis agendum putes; qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas et id iam fieri, quae tu scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore futura censes? ego vero Solonis, popularis tui et ut puto etiam mei, legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset, et, nisi si tu aliter censes, et hinc abero et illim. sed alterum mihi est certius, nec praeripiam tamen. exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias iam dedisti quas scripsi ut Cephalioni dares.quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pompeium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores eant redeant, quiescat. nihil video quod sperem aut quod iam putem fieri posse. sed tamen hominis hoc ipsum probi est †magnum sit† τῶν πολιτικωτάτων σκεμμάτων, veniendumne sit in consilium tyranni si is aliqua de re bona deliberaturus sit. qua re si quid eius modi evenerit ut arcessamur (quod equidem non credo. quid enim essem de pace dicturus? dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset.
Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista crebra ἐκφώνησισὑπέρευme sola adhuc delectavit. litteras tuas vehementer exspecto; quas quidem credo iam datas esse.
tu cum Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis. Celer tuus disertus magis est quam sapiens. de iuvenibus quae ex Tullia audisti vera sunt. Mucianum istud quod scribis non mihi videtur tam re esse triste quam verbo. haec est ἄλη in qua nunc sumus mortis instar. aut enim mihi libere inter malos πολιτευτέον fuit aut vel periculose cum bonis. aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum insectemur. utrumque periculosum est, at hoc quod agimus turpe nec tamen tutum. istum qui filium Brundisium de pace misit (de pace idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta nulla sit. eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger.