Letters to Atticus

Cicero, Marcus Tullius

Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. II. Pars Prior and Pars Posterior. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1903.

Pr. Idus Hortensius ad me venit scripta epistula. †vellem cetera eius†, quam in me incredibilem ἐκτένειαν! qua quidem cogito uti. deinde Serapion cum epistula tua. quam prius quam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut feceras. deinde epistula †scripta† cumulatissime cetera. et hercule hominem probo; nam et doctum et probum existimo; quin etiam navi eius me et ipso convectore usurum puto.

crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam. valetudinem tuam iam confirmatam esse et a vetere morbo et a novis temptationibus gaudeo.

Ocellam vellem haberemus; videntur enim esse haec paulo faciliora futura. nunc quidem aequinoctium nos moratur quod valde perturbatum erat. †id si cras† erit, utinam idem maneat Hortensius! si quidem, ut adhuc erat, liberalius esse nihil potest.

de diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti insimularim. negas enim te reperire qui mihi id in mentem venerit. ego autem, quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere), eo te habere censebam et quia pueris diploma sumpseras. habes causam opinionis meae. et tamen velim scire quid cogites in primisque si quid etiam nunc novi est. xvii K. Iun.

Scr. in Cumano xiv aut xiii K. Iun. a. 705 (49).CICERO ATTICO salutem

Tullia mea peperit xiiii K. Iun. puerum ἑπταμηνιαῖον. quod εὐτόκησεν gaudeo; quod quidem est natum perimbecillum est. me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt atque maiori impedimento fuerunt quam custodiae quibus adservor. nam illa Hortensiana omnia †fuere infantia ita fiet† homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est. itaque posthac non scribam ad te quid facturus sim sed

quid fecerim; omnes enim Κωρυκαῖοι videntur subauscultare quae loquor.

tu tamen si quid de Hispaniis sive quid aliud perge, quaeso, scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto pervenerimus aut si quid ex cursu. sed hoc quoque timide scribo; ita omnia tarda adhuc et spissa. ut male posuimus initia sic cetera sequuntur.